monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 49, 1
Herba Aaron nec tepida, nec nimis fortis est, sed aequalem et temperatum calorem habet, quemadmodum sol post auroram suavem calorem tenet, et etiam habet, ut ros in aestate ante diem suavis est, et ideo ad quaeque flecti potest, ut suavis vir, qui et periculum sufferre potest et prosperitatem recte tenet. Et cum in aliquo homine tabes eius in nigram pustulam vertitur, in qua mors hominis est quae dicitur seltega, tunc illi aut folia, aut radicem herbae huius ad comedendum detur, et nimium ardorem et nimium frigus, quae in eadem pustula sunt, mitigat, ita quod suaviter deficit.